Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/234

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
228
LIBER

vocis habeat proportione declinatus. Primum genus est ortũ ab similitudine in rectis casibus. Secundum ab similitudine, quæ est in obliquis. Tertium à similitudine, quæ est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscuntur: in secundo contrà: in tertio ab vtroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam diuisum esse, tertium, & quartum dici, quòd in eo vt prosas, & rosas potest dici. Qui initia faciet analogiæ impositiones, ab his obliquas figuras declinare habebit: qui naturam, contra, qui ab vtraque, reliquas declinationes ab huiusmodi trãsitibus. Impositio est in nostro dominatu, nos in natura: quemadmodum enim quisque vult, imponit nomen, at declinat, quemadmodum vult natura. Sed quoniam, duobus modis imponitur vocabulum, aut re singulari, aut multitudine: singulari, vt cicer: multitudinis, vt scalæ. Nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinantur, solæ ab singulari aliquo casu proficiscantur, vt cicer ciceri ciceris: item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin à multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, vt scalæ scalis scalas. Aliud videndum est, cum duplex natura copulata, ac declinatuum bini

fiant