Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/235

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
229
NONVS.

fiant ordines, vt est Mars Martis. Vnde autem ratio analogiæ debuit ordir, vtrum ab singulari re in multitudinem, an contra? neq; enim si natura ab vno ad duo peruenit, idcirco non potest amplius esse in docendo posterius, vt inde incipias, vt quod sit prius ostendas. Itaq; illi, qui de omni natura disputant, atq; ideò vocantur physici, tamen ex his ab vniuersa natura profecti, retro quę essent principia mundi ostendũt. Oratio cum ex litteris constet, tamen eam grammatici de litteris ostenderunt. Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo, quod apertius est, quàm ab eo, quod prius est, & potius ab incorrupto principio, natura rerum, quàm ab libidine hominum: & hæc tria, quæ sequenda magis sunt, minus sunt in singularibus, quã in multitudine, commodius potest ordiri: quòd in his principiis minus, orationis verbis fingẽdis, verborum forma, facilius singularia videri posse, quàm ex singularibus multitudinis: hæc ostendunt trabes trabs, duces dux. Videmus enim ex his verbis trabes, duces, de extrema syllaba E litteram exclusam, & ideo in singulari factum esse trabs, dux. Contra ex singularibus non tam videmus, quẽadmodum facta sint ex trabs

tra-
P 3