Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/237

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
231
NONVS.

in impofitiuis, non multa in consuetudine occurrent, & à natura libido humana corrigetur, non ab libidine natura: qui impositionem sequi voluerint, facient contra: sin à singulari qui potius proficisci volet, id illum facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius: Latinis enim non est casus alius. His litterarum discriminibus facilius reliquorum varietatem discere poterit, quòd ij habent exitus aut in A, vt ab hac terra: aut in E, vt ab hac lance: aut in I, vt ab hoc leui: aut in O, vt ab hoc cœlo: aut in V, vt ab hoc versu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps vna hæc. Sed quoniam vbi analogia tria, vnum quod in rebus, alterũ quod in vocibus,tertium quod in vtroque: duo priora simplicia, tertiũ duplex: animaduertendum hæc, quam inter se habeant rationem. Primum ea, quæ sunt discrimina in rebus, partim sunt quæ ad rationem non attineant, partim quæ pertineant. Non pertinent, vt ea, quæ obseruant in ædificiis, & signis faciendis, ceterisque rebus artifices, e queis vocantur vt aliæ harmonicæ, sic item aliæ nominibus aliis: sed nulla harum sit loquendo pars ad orationem. Quæ pertinent ad res, eæ sunt, quæ verbis dicuntur proportione, ne-

que
P 4