Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/238

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
232
LIBER

que à similitudine quoq; vocum declinatus habent, vt Iupiter Marspiter, Ioui Marti. Hæc enim genera nominum, & numero, & casibus similia sunt, proportione: similia inter se, quòd vtraq; nomina sunt, & virilia sunt, & singularia, & casu nominãdi & dandi. Alterum genus vocale est, in quo voces modo sunt proportione similes, non res: vt biga, bigæ, nuptia, nuptiæ. Neq; enim in his res singularis subest vna, cum dicitur biga, quadriga: neq; ab his vocibus, quæ declinatu sunt multitudinis, significant quidquam. Ideo quòd omnia multitudinis, quæ declinãtur ab vno, vt à merula merulæ, sunt eiusmodi, vt fingulari subiungãtur: sic merulæ duæ, caculæ tres, faculæ quattuor. Quare cũ idem non possit subiungi: quod non dicimus vna biga, quadrigæ duæ, nuptiæ tres, sed pro eo vnæ bigæ, binæ quadrigæ, trinæ nuptiæ, apparet non esse biga, & quadriga, & bigæ, & quadrigæ: sed vt est huius ordinis vna duæ tres, principium vna: sic in hoc ordine altero, vnæ binæ trinæ, principium est vnæ. Tertium genus est illud duplex, quæ dixi, inquo & res, & voces similiter proportione dicuntur, vt bonus malus, boni mali: de quorũ analogia & Aristophanes, & alij scripserunt. Est enim hæc deniq; per-

fecta