Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
22
LIBER

data vt publicè mancupes fidem præstent. Demissior, humilior locus, infimus, humilimus, quòd in mundu infima humus: humor hinc itaque. Ideo Lucilius: Terra abit in nimbos imbresque. Pacuuius: Exhalat auram terra, atque auroram humectam. Hinc ager vliginosus, hinc vdus, vuidus. Hinc vnde sumi pote, puteus: nisi potius quod Aeoles dicebant τὸν πότον καὶ ποταμὸν: scilicet ἀπὸ τοῦ πότου, non vt nunc φρέαρ. A puteis oppidum Puteoli, quòd sint circa eum locum aquæ frigidæ, & calidæ multæ: nisi à putore potius, quòd putidus sit odoribus, sæpe ex sulfure, & alumine. Extra oppida à puteis Puticulæ, quòd ibi in puteis obruebantur homines: nisi potius, vt Aelius scribit, Puticulæ, quòd putescebant ibi cadauera proiecta: qui locu publicus vltra Esquilias. Itaque eum Afranius puticulos in Togata, appellat, quò inde suscipiunt perpetuo flumen, lacus. Lacuna lama vbi aqua contineri potest. Palus paululum aquæ in altitudinem, & palàm latius diffusæ. Stagnum quod Græcè ϛαμνὸν, quod nomen habet primum. Hinc ad villas rotunda stagna, quòd rotundum

faci-