Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
31
QVARTVS.
illo quod Samothraces θεοὶ δύνατοι: Hæc duo cœlum & terra. Oua parire solet genus pennis condecoratum, non animas, vt ait Ennius, & pòst, Inde venit diuinitus pullis insinuans seipsa anima: siue vt Zenon Citieus, animalium semen ignis, is qui anima & mens, qui caldor è cœlo, quod hic innumerabiles ac immortales ignes. Itaque Epicharmus Enni de mẽte humana: Istic est de sole sumptus ignis. Idem solem adserit, Isq́; Mentis, antiqu. pro mens actus mentis est, vt humores frigidæ sunt humi, vt supra ostendi, quibus iuncti cœlum, & terra omnia exgenuerunt: quòd per hos natura frigori miscet calorem, atq; humori aritudinem. Rectè igitur Pacuuius ait: Animam æther adiugat. & Ennius: Esse igitur terrã corpus, quæ dederit, ipsam capere neque dispendij facere hilum. Animæ & corporis discessus, quòd natis is exitus, inde exitium: vt cùm in vnum ineunt, initia. Inde omne corpus, vt nimius ardor, aut humor, aut interit, aut si manet, sterile: cui testis æstas, & hyems, quòd in altero aër ardet, & spica aret: & in altero natura ad nascendum cum imbre & frigore luctare non vult, & potius ver expectat. Igitur caussa nascendi duplex, ignis & aqua. Ideò nuptiis ea in limine adhibentur, quod coniungit.
hinc &