Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
32
LIBER

hinc & mas ignis, quod ibi semen: aqua fœmina, quòd fœtus ab eius humore, & eorū iunctione Venus. Hinc: Huic Victrix Venus vidés ne hæc? non quòd vincere velit Venus, sed quod vincire. Hinc Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Vtrique testis poësis, quod & Victoria, & Venus dicitur cæligena. Tellus enim quòd prima vincta cœlo, Victoria ex eo: & ideo hæc cum corona; & palma: quòd corona vinculum capitis, & ipsa dicitur vieri, id est, vinciri, à quo est: in Sota Ennij: Ibant malacani

vieri veneriam corollam. Palma, quod ex vtraque parte natura vincta habet paria folia. Poëtæ de cœlo, semen igneum cecidisse dicunt in mare, ac natam è spumis Venerē coniuncto ignis, & humoris quam haberet vim significantes: è qua vi natis dicta vita, vt illud à Lucilio: Vis est vita vides, quæ nos facere omnia cogit. Quare quod cœlum principiū, ab fatu est dictus Saturnus: & quod ignis Saturnalibus, hoc est cerei superioribus mittūtur. Terra Ops, quòd heic omne opus, & hac opus ad viuendum: & ideo dicitur Ops mater, quòd terra nutriat. Hæc enim omnia parit, & resumit denuò: vt ait Ennius: quæ quod gerit fruges, Ceres, Antiquis enim quod nūc, & hi dei cœlum,

&