Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
33
QVARTVS.

& terra, Iupiter & Iuno: quod; vt ait Ennius, Istic est is Iupiter, quem dico, quẽ Græci vocant aëra: qui ventus est, & nubes, imber postea, atque ex imbre frigus, ventus pòst fit, aër denuò. Hæc propter Iupiter sunt ista, quæ tibi dico: qui mortales atque vrbes omnesq́ue belluas iuuat, quòd hic omnes, & sub hoc. Eundemq́; appellans dicit: Diuumq́ue hominumq́ue pater rex. Pater, quòd patefaciat omnia, & ipsum semen: nã tum est conceptum, & inde cùm exit, quod oritur. Hoc idem magis ostendit antiquius huius nomen. Nam olim Diuus & Diespiter dictus, hoc est aër; & dies pater: à quo Dei dicti, inde & Dius, vt Diuus. Inde sub dio, dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum vt videatur diuum, id est, cœlum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius dium Fidium dicebat Diouis filium vt Græci Διόσκȣρον, & putabant hunc esse Sanctum Sabina lingua, Herculem Græca. Idem hic dicitur infimus aër, qui est coniunctus terræ, vbi omnia oriuntur: quorum quòd finis orcum, Orcus dictus. quòd Iouis Iuno cõiux, & is cœlum, hac terra, quæ eadẽ tellus: & ea dicta, quòd vnà cum Ioue iuuat, Iuno: & regina, quòd huius omnia terrestria. Sol, vel quòd ita Sa-

bini
C