Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/39

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
35
QVARTVS.

iam maiore vi, ac violentia, Volcanus dictus: ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgor, fulmenq́ue, & fulguritum, quod fulmine ictum, contrariis diis. Latex, aqua à lapsu lubrico. Lympha, Nympha. Iuturna, quæ iuuaret. Itaque multi propter id, nomen petere solent à fontibus, & fluminibus, ac cæteris aquis, dei; vt Tyberinus à Tyberi, & ab lacu Velino, Velinia: & nymphæ Commotiæ ad lacum Cutiliensem â commotu: quòd ibi insula in aqua commouetur. Neptunus, quòd mare terras obnubit, vt nubes cœlum, obnuptu, id est, opertione, (vt antiqui) è quo nuptia, nuptusq́ue dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia à veniendo, ac ventu illo, quem Plautus dicit: Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari, ventum gaudeo. Bellona, à bello nunc, quæ Duellona à duello. Mars ab eo quòd maribus in bello præest: aut quod à Sabinis acceptus, ibi Mamers. Quirinus à Quiritibus. Virtus, vt virius à virilitate. Honos ab honesto honere. Itaq; honestus dicitur, quòd honeratus: & dictum honus est honos. Castoris nomen Græcum, & Pollucis à Græcis in Latinis literis veteribus nomen quod est, inscribitur, vt πολυδεύκης Polluces, non vt

nunc
C 2