Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
QVARTVS.

luctu facta auis. Sic galeritus, & motacilla: alter, quod in capite habet plumã elatam: altera quod semper mouet caudam: merula quod mera, id est, sola volitat: contra ab eo graculi, quòd gregatim, vt quidem Gręci greges, τὰ γέργερα: ficedulæ, & miliariæ, à cibo; quòd alteræ fico, alteræ milio fiant pingues. Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris murena, quòd μύραινα, cybium, thynnus,[1] cuius item partim Græcis vocabulis omnia, vt melandria, atque vræon: Vocabula piscium, pleraque translata à terrestribus, ex aliqua parte similibus rebus, vt anguilla, lingulaca, sudis: alia à coloribus vt hæc: asellus, vmbra, turdus: alia à vi quadam, vt hæc: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Græcis: vt peloris, ostrea, echinus. Vernacula à sumilitudine, vt bacinum, pectunculi, vngues. Sunt etiam animalia in aqua, quæ interdum in terram exeunt: alia Græcis vocabulis: vt polypus, hippopotamus, crocodilus: alia Latinis: vt rana, anas, mergus. E queis rana ab sua dicta voce. Anas à nando: mergus, quòd mergendo in aquam captet escam. Item aliæ in hoc genere: vt querquedula, à κερκιθαλλὶς,

halcedo, quòd ea halcyon. Latina, vt testu-

do,
C 3
  1. V. C. quosus. Fulus° putat esse nomen piscis deprauatum.