Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
QVARTVS.

in villa Hypsicrates dicit esse Græcè chorton apud poëtas dictam. Manipulos exercitus minimas manus, quæ vnum sequitur signum. Centuriæ, quæ sub vno centurione sunt: quorum centenarius iustus numerus. Milites, quòd trium millium primo legio fiebat, ac singula tribus Tatiensium, Ramnium, Lucerum millia singula mittebant. Hastati dicti, qui primi hastis pugnabant: pilani, qui pilis: principes, qui à principio gladiis: ea post, commutata re militari, minus illustria sunt. Pilani, triarij quoque dicti, quòd in acie tertio ordine extremi, subsidio deponebantur. Quòd hi subsidebant, ab eo subsidium dictum: à quo Plaut. Agite nunc, subsidete omnes, quasi solent triarij. Auxilium appellatum ab auctu, cùm accesserunt ij, qui adiumento essent, alienigenæ.

Præsidium dictum, quod extra castra præsidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset in die. item ab assidendo, cùm id ideò facerent, quò facilius deminuerent hosteis. Duplicarij dicti, quibus ob virtutem duplicia cibaria, vt darentur, institutum. Turma, terima est, E, in, V, abiit, quòd terdeni equites ex trib. tribubus Tatiensium, Ramnium, & Lucerum

fie-
C 5