Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
44
LIBER

boues ideò maximè parabantur, vt inde eligerent ad arandum, inde aramenta dicta: postea tertia littera extrita, armenta. Vitulus quòd Græce antiquitus, ἰτοῦλος, aut quòd plerique vegeteis, vegitulus. Iuuencus, iuuare qui iam ad agrum colendum posset. Capra, carpa, à quo scriptum, omnicarpæ capræ. Hircus, quod Sabini fircus: & quod illic fedus in Latio rure hedus, quod in vrbe, vt in multis, A addito hædus. Porcus, quod Sabini dicto aprino porcopor, inde porcus; nisi à Græcis; quod Athenis in libris sacrorum scriptū est κάπρῳ καὶ πόρκῳ. Aries, quod eum dicebant ares veteres, nostri Fuluius: aringa.
al. aringem.
al. ariugem.
ariuga, hinc ariugas. Hæc sunt, quorum in sacrificiis exta in olla, non in veru coquūtur: quas & Accius scribit, & in pontificalibus libris videmus: in hostiis eam aruigem, qua cornua habeat: & is, cui oui mari tesiculi dempti, & ideo vi natura versa, veruex declinatum. Pecori ouillo quòd agnatus, agnus. Catulus à sagaci sensu, & acuto. Hinc canis, nisi quòd tuba, & cornu, signum cum dente, canere dicuntur: quod hic item, & noctuculus in custodia, & venando signum voce dat, canis dictus. Ferarum vocabula item partim peregrina, vt panthera, leo: vtraque Græca: à quo etiam

& rete