Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
45
QVARTVS.

& rete quoddam panther, & leæna, muliercula & Pantheris. Tigris, qui est vt leo varius; qui viuus capi adhuc non potuit, vocabulum è lingua Armenia: nam ibi & sagitta, & quod vehementissimum flumen, dicitur Tigris. Vrsi Lucana origo, vel, vnde illi, nostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium venit: vt Alexandrea Camelopardalis nuper adducta, quòd erat figura vt camelus, maculis vt panthera. Apri ab eo quod in locis asperis, nisi à Græcis, quòd hi aproe. Caprea à similitudine quadam capræ. Cerui, quòd magna cornua gerunt, mutato G in C, vt in multis, quasi gerui. Lepus, quòd è Siculis quidam Græci dicunt λέποριν, à Roma quod orti Siculi, vt annales nostri veteres dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt, & hic reliquerunt id nomen. Volpes, vt Aelius dicebat, quòd volat pedibus. Proxima animalia sunt ea, quæ viuere dicuntur, neque habere animam, vt virgulta. Virgultum dicitur à viridi, idque à vi quadam humoris: quæ si exaruit, moritur. Vitis, quòd ea vini origo. Malum, quòd Græci Aeoles dicunt μᾶλον. Pinus iuglans, quòd hæc nux antequam purgetur; similis glandi. Hæc glans optima, & maxima, ab Ioue, & glande iuglans

est