Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
48
LIBER

tus: hinc pulmentarium dictum. Hoc primum debuit pastoribus caseus, à coacto lacte, vt coxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his, quæ suapte natura ferebat, in quo erant poma, quæ esse, adere minùs cruda esse poterant, decoquebant in olla. Ab olla olera dicta: quorum à genere cruda olera, è queis ad coquendum, quòd è terra erueretur, ruapa, vnde rapa. Olea ab elæa, olea grandis orchitis, quod[1] ea antiquitus orchemora. Hinc ad pecudis carnem peruentum est. Suilla sic ab illeis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam , tertio è iure vti cœpisse natura docet. Dictum assum, quod ab igne assudescit. Vuidum enim, quod humidum, & ideo vbi id non est, succus abest, & ideo sudando assum distillat calorem: vt crudum nimium habet humoris, sic excoctū parum habet succi. Elixum è liquore aquæ dictum: & ex iure, quod iucundum magis conditione. Succidia ab suibus cædendis: nam id pecus primum occidere cœperunt domini, & vt seruarent, salire. Tegus suis, ab eo, quòd eo tegitur. Perna à pede sueris à nomine eius. Offula dicta, vt offa minima in suere. Inficia, ab eo, quod infecta caro, vt in carmine Saliorum est: quod in extis di-

citur
  1. al. eam Attico orchin more.
    al, eam antiqui orchen motu.
    al. quod ea Attico orche minor.