Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/53

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
49
QVARTVS.

citur nunc profectum. Murtatum à murta, quòd ea largè fartis. quod fartum intestinum[1] crassum. Lucanicam dicunt, quòd milites à Lucanis didicerunt, vt quod à Faleris Faliscum ventrem. Fundolum à fundo: quod non vt reliqua peruium, sed ex vna parte sola apertum: ab hoc Græcos puto τυφλὸν ἒντερον appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, à quo, quod in eo tenuissimum intestinum, hila, ab hilo dicta, quod ait Ennius: Nec dispendei facit hilum. Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo, quòd vt in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longabo, quod longius, quàm duo hila. Augmentum, quod ex immolata hostia defectum in iecore imponendo augendi cauffa. Magmentum à magis, quod ad religionem magis pertinet. Itaque propter hoc[2] montana fana constituta sunt locis certis, quo id imponeretur matæ, ab eo quod Græci μάτιαι καὶ μάτναι. Item Græci sigillatim, vt ouum, bulbum. Lana Græcum, vt Polybius, & Callimachus scribunt. Purpura à purpuræ maritimæ colore. Pœnicum, quod à Pœnis primum dicitur adlatum. Stamen à stando, quòd stat omne in tela filamentum. Subtemen, quod subit

stami-
D
  1. al. crassundus.
  2. al. V. c. mentarea Turn. magmetaria vasa.