Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
QVARTVS.

cines sacrorium. Cornua, quòd ea, quæ nũc sunt ex ære, tunc fiebant ex bubulo cornu. Vallum, vel quòd ea varicare[1] nemo possit, vel quòd singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litteræ[2] V. Cerui à similitudine cornuum cerui. Item reliqua ferè ab similitudine, vt vineæ, testudo, aries.

Mensam escariam[3] cibillã appellabant: ea erat quadrata, vt etiam nunc in castris est: à cibo cibilla dicta, postea rotunda facta: & quòd quæ à nobis media, à Græcis μίσα, mensa dici potest, nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla à similitudine truæ, quæ quòd magna, & hæc pusilla. Truæ, quæ à culina in lauatrinam aquam fundunt. Trua, quod trauolat ea aqua, ab eodem est appellatum trulleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipit aquam, & quòd manubrium cauum non est, nisi in vinaria trulla. accessit matellio à matula dictus, posteaquam longius à figura matulæ discessit: ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futum, quo in triclinio allatam aquam infundebant: quò postea accessit[4] μάγινος cũ Græco nomine: & cum Latino nomine Græca figura barbatus. Peluis, pedeluis à pedum

laua-
D2
  1. fort. opus sit.
  2. al. Γ
  3. al. cillibam.
  4. V. C. hanus Turn. manus cum Græco nomine, ??.