Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
52
LIBER

cum Latina figura barbatus.lauatione. Candelabrum à candela: his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna pòst inuenta, quæ dicta à luce, aut quòd id vocant Græci λύχνον. Vasa in mensa escaria, vbi pultem, aut iurulenti quid ponebant, à capiendo catinum nominauerũt: nisi quòd Siculi dicunt κάπνον, vbi assa ponebant. Magidam aut langulam, alterum à magnitudine, alterum ab latitudine finxerunt. Patinas à patulo dixerunt, vt pusillas, quòd his libarent cænas patellas. Triplia, & canistra, quæ putant esse Latina, sunt Græca, τρυβλίον ϗ̀ κανέον. Reliqua quòd aperta sint, vnde sint, relinquo. Mensam vinariam rotundam nominabant cilibantum, vt etiam nunc in castris: id videtur declinatum[1] à Græco ἀπὸ τοῦ κύλικος, à quo illa capis: & minores capulæ à capiendo, quòd ansatæ, vt prehendi possint, id est capi. Harum figuras in sacris ligneas & fictiles antiquas etiam nunc videmus. Præterea in poculis erant pateræ, ab eo quòd pateant, Latini ita dicunt.

Hisce etiam nunc in publico conuiuio antiquitatis retinendæ caussa, cùm magistri fiunt, potio circunfertur, & in sacrificando deis, hoc poculo magistratus dat deo vinum. Pocula à potione: vnde potatio, & etiam[2] poma, quòd hæc poscunt potum: ἀπὸ τοῦ πότου

Græca
  1. Tur. à poculo cylice.
  2. al. postea hac possunt à πότῳ.