Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est
55
QVARTUS.

lum in capite colligarent, dictum capital à capite, quod sacerdotulæ in capite etiam nunc solent habere. Sic rica à ritu, quòd Romano ritu sacrificium fœmine cùm faciunt, capita velant. Mitra, & reliqua fere in capite, postea addita cũ vocabulis Græcis. Prius de indutui, aut amictui quæ sunt, tangam. Capitium ab eo, quòd capit pectus, id est, vt antiqui dicebant, comprehendit indutui: alterũ quod subtus, à quo subucula: alterum quod suprà, à quo supparus: nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, vnum quod foris, ac palam, palla: alterum quod intus, à quo intusium: id quod Plautus dicit: Intusiatam, patagiatam, caltulam, ac crocotulam. Multa pòst luxuria adtulit: quorum vocabula apparent esse Gręca. Amictui dictum quod amiectum est; id est, circumiectum à quo etiam quod vestitas se inuoluunt, circumiectui appellant: & quòd amictui habẽt purpuram circum, vocant circumtextum. Ricinium, id quod eo vtebantur duplici: ab eo quòd dimidiam partem retrorsum iaecebãt, ab reiciendo ricinium dictum. Hinc quòd facta duo simplicia paria, parilia primo dicta: [1]reclusum propter leuitatem, παραπλεχεία, χλαμὺς sic multa Græca. Læna,

quòd
D 4
  1. al. relaculum