Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
QVARTVS.

nia seculæ à secando. A quadam similitudine harum, aliæ: vt quod apertum, vnde falces fenariæ, & arborea: & quod nõ apertum, vnde lumaria falces, & sirpiculæ. Lumariæ sunt, quibus secant lumecta, cùm in agris serpunt spinæ, quas quod à terra agricolæ luunt, id et, soluunt, lumecta. Sirpiculæ vocatæ à sirpãdo id est, ab alligando. Sic sirpata dolia quassa, cum alligata, dicta. His vtuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes, faculas: has[1] phancillas, Chersonesicè dicunt. Pilum, quòd eo far pisunt. Id vbi fit, pistrinum. L. & S. inter se sæpe commutant. Inde post in vrbe Lucili, pistrina, & pistrix. Trapetes. molæ oleariæ vocantur. Trapetes à terendo, nisi Græcum. Molæ à moliendo: harum enim motu eo coniecta moluntur. Vannum à volatu, quod cùm id iactant, volant inde leuia. Ventilabrum, quo ventilatur in[2] aëre frumentum. Quibus comportantur fructus ac necessariæ res: de iis, fiscina à ferendo dicta. Corbes ab eo quòd spicas, aliudúe quid conruebant. Hinc minores corbulę dictæ. De iis, quæ iumenta ducũt. Trahula ab eo, quòd trahitur per terram. Sirpea, quae iunceis sirpatur, id est, colligando implicatur. In qua stercus, aliudúe quid vehitur, vehiculum: In quo fe-

num
D 5
  1. V. C. phanida Chermonesia. al. phandas Cheronesÿ
  2. fort. area