Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
63
QVARTVS.

mili de caussa circus Flaminius dicitur, qui ædificatus est circum Flaminium campum, & quòd ibi quoq; ludis Taureis circũ metas currũt. Comitium ab eo, quòd coibant eò comitiis curiatis litium caussa. Curiæ duorum generum: nam & vbi curarent sacerdotes res diuinas: vt curiæ veteres: & vbi senatus humanas, vt curia Hostilia, quod primus ædificauit Hostilius rex. Ante hanc rostra, ex hostibus capta fixa sunt. Sub dextra huius à comitio locus substructus, vbi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi. Is Græcostasis appellatur à parte, vt multa. Senaculum supra Græcostasin; vbi ædes Concordia, & basilica Opimia. Senaculum vocatum, vbi senatus, aut vbi seniores consisterent, dictum vt γερωσία apud Græcos. Lautolæ à lauando, quod ibi ad Ianum Geminum aquæ calidæ fuerunt. Ab his palus fuit in minore velabro, à quo, quòd ibi vehebantur lintribus, velabrum, vt illud maius, de quo suprà dictum est. Aequimelium, quòd æquata Melij domus publicè, quòd regnum occupare voluit is. Locus ad busta Gallica, quòd Roma recuperata, Gallorũ ossa, qui possederunt vrbem, ibi coaceruata ac[1] condita. Locus, qui vocatur Doliola, ad cluacam maximam, vbi

non
  1. al. consæpta.