Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
LIBER

non licet despuere, à doliolis sub terra. Eorum duæ traditæ historiæ: quòd alij inesse aiunt ossa cadauerum: alij Numæ Pompilij religiosa quedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt, qui scripserunt ab Argola, seu quòd is hûc venit, ibiq; sepultus sit: alij ab argilla, quòd ibi id genus terræ. Cliuus Publicius, ab ædilibus plebei Publiciis, qui eum publicè ædificarunt. Simili de caussa Publilius vicus, & Cosconius, quòd ab his Viocuris dicuntur ædificati. Cliuus proximus à Flora susus versus Capitolium vetus, quòd ibi sacellum Iouis, Iunonis, Minerua: & id antiquius, quàm ædis, qua in capitolio facta. Exquiliis vicus Africus, quòd ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus cyprius à cypro, quòd ibi Sabini ciues additi consederunt, qui à bono omine id appellarunt. Nam cyprum Sabinè bonum. Prope hunc vicus sceleratus dictus à Tullia Tarquinij Superbi vxore, quòd, ibi cùm iaceret pater occisus, supra cum vt[1] iniiceret carpentũ mulio, iussit. quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula videamus.

Domus Græcum est: & ideo in ædibus sacris ante cællam, vbi sedes dei sunt, Græci dicunt πρόδομος: quod post, ὀπισθοδόμος. Ae-

deis
  1. Ful. inigeret.