Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
66
LIBER

perunt, vt in castris, ab hieme hiberna, hibernum domus vocarunt: contra æstiuum, DESVNT PAGINAE TRES. regionem Porcius designat, cùm de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinæ loca. Sequitur porta Næuia, quòd in nemoribus. Næuius enim loca, vbi ea sic dicta. Deinde Rauduscula, quòd ærata fuit. æs raudus dictum, ex eo in mancupiis scriptum: Radusculo libram ferito. Hinc Lauernalisab ara Lauernæ, quòd ibi ara eius. Præterea intra muros video portas dici: in Palatio Mugionis, à mugitu, quòd ea pecuis in bucita tũ antiquum oppidum exigebant. Alteram Romanulam, dictam ab Roma, quæ habet gradus in naualia ad Volupiæ sacellum. Tertia est Ianualis dicta ab Iano, & ideo ibi positum Iani signum, & institutum à Numa Pompilio, vt scribit in annalibus L. Piso, vt sit aperta semper, cùm bellum sit. Nusquam traditum est memoriæ nisi Pompilio rege fuisse clausam: & post T. Manlio consule, bello Carthaginiensi primo confecto, sed eodem anno apertam. DESVNT QVAEDAM. Super lectulis origines, quas aduerti, hæ. Lectica, quod legebant vnde eam facerẽt, stramenta, atq; herbas: & vt etiam nunc sit in castris. lecticas, ne essent in terra,[1] sublimes in his

pone-
  1. Ful. Vrsin. subseces.