Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/71

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
67
QVARTVS.

ponebant: nisi ab eo quod Græci antiqui dicebant λέκτρον, lectum potius,[1] quam lecticã. qui inuoluebant, quòd ferè stramenta erant è segete, segestria appellarunt, vt etiam nunc in castris: nisi à Græcis: nam ςέγαςρον illi lectum quo mortuus effertur, dicebant. Feretrum nostri, Græci φέρετρον. Posteaquam transierunt ad culcitas quòd[2] in ea fagum, aut tomentum, aliudúe quid calcabant, ab inculcando culcita dicta: hac quicquid insternebant, à sternendo stragulum appellabant. Puluinar vel à[3] plumis, vel à pollulis declinarunt. Quibus operiebantur, operimenta, & pallia, opercula dixerunt. In his multa peregrina, vt sagum, Reno, & amphimalon, Græca: contra Latimum toral, quod ante torum, & torus à toruo, quòd is in promptu: ab hac similitudine toruinus in mulieris capite ornatus. Quia simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum: in altiorem, scamnum: duplicata scansio, gradus dicitur, quòd gerit[4] ab inferiore in superiorẽ. Græca sunt peristromata, & peripetasmata. Sic aliquod item conuiuij caussa ibi. Multa pecuniæ signatæ vocabula sunt: æris, & argenti hæc. As ab ære. Dupondius, à duobus ponderibus: quòd vnum pondus assipon-

dium
E 2
  1. al. quo eã lecticam involvebant.
  2. Turn. in eas acus.
    V. C. in ea sagas
  3. al. pluribus, vel à pellulis declinatum.
  4. al. in infertora supersorem.