Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
68
LIBER

dium dicebatur: id ideo, quòd as erat libræ pondus: deinde ab numero reliquum dictum vsque ad centussis. Ab tribus assibus tressis, & sic proportione vsq; ad nonussis. In denario numero hoc mutat: quod primum est, ab decem assibus decussis: secundum à duobus decussibus vicessis, & tricessis à tribus, sic proportione vsq; ad centussis, quo maiusi ęris vocabulum non est. Nam ducenti cùm dicuntur, non magis asses, quã denarij, aliæúe res significantur. Aeris minima pars sextula, quòd sexta pars vnciæ. Semuncia, quòd dimidia pars vnciæ. Se valet dimidium, vt in selibra, & semodio. Vncia, ab vno. Sextans, ab eo quod sexta pars assis, sicut quadrans, quòd quarta, & triens, tertia pars. Semissis quòd semiaes, id est, dimidium assis, vt supra dictum est. Septunx, à feptem, & vncia[1] conclusum. Reliqua obscuriora , quòd à deminutione; & ea quæ deminuuntur, ita sunt, vt extremas syllabas habeant: vt à duodecim vna dempta vncia, deunx. Dextans, dempto sextante. Dodrãs, dempto quadrante. Bes, vt olim[2] des, dempto triente. In argento nummi, id à Siculis. Denarij, quòd denos æris valebant. Quinarij, quòd quinos. Sestertius, quòd binos semis. Dupondius enim & semis antiquus se-

stertius
  1. al. V. V. C, conlisum.
  2. f. dues.