Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
QVARTVS.

stertius est, & veteris consuetudinis, vt retrò æra dicerentur ita, vt semis tertius, semis quartus pronuntiarent. Sestertius igitur, ab semis tertius dictus. Nummi denarij decuma libella; quòd libram æris valebat, & erat ex argento parua. Sembella, quod sit libellæ dimidium, vt semis assis. Terũcius à tribus vnciis, sembellæ quod valet dimidium, & est quarta pars libellæ, vt quadrãs assis. Eadem pecunia vocabulum mutat. Nam potest idem dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos, si nuptiarum caussa data: hæc Græcè δώς, ita enim hoc Siculi: ab eodem donum. Nam Græcè vt Iones δόμον, vt Aeoles δόμα; & vt Attici δόσις. Arrabo data, vt reliquum reddatur: hoc verbum à Græco ἀῥῤαβών. Damnũ, à demptione, cùm minus refectum, quàm quanti constat. Lucrum, ab luẽdo, si amplius; quàm, quanti esset emptũ exsolueret. Detrimentum, à detritu, quòd ea quæ trita, minoris pretij: Ab eodem intertrimentum, ab eo quòd, quæ inter se trita, & deminuta: à quo etiam intrigo dicta, & intertrigo. Multa pecunia quæ à magistratu dicta, vt exigi possit ob peccatum: singulæ dicuntur appellatæ eæ multa, quòd olim vnum dicebãt multæ. Itaq; cùm in dolium, aut culeum vinum indunt rustici, pri-

ma
E 3