Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
70
LIBER

ma vrna addita, dicunt etiam nunc. Pœna, à pœniendo, quòd post peccatum sequitur. Pretium, quòd æstimationis, emptionisúe caussa constituitur, dictum à peritis, quòd hi solùm possunt facere rectè id: Si quid datum pro opera, aut opere, merces à merendo. Quod manu factum erat, & datum pro eo, manupretium, à manibus & pretio. Corollarium, si additum præter, quàm quod debitum est: vocabulum fictum à corollis: quòd hæ cùm placuerant actores, in scena dari solitæ.

Præda est ab hostibus capta, quòd manu parta, vt parida, præda.[1] Præmium, à præda, quòd ob rectè quid factum concessum. Si datur, quod reddatur, mutuum, quod Siculi μοῖτον. Itaq; scribit Sophrõ μοῖτον[2] άνατίθημον. Et munus, quod mutuo animo qui sunt, dant officij caussa. Alterum mœnus, quod muniẽdi caussa imperatum, à quo etiã municipes, qui vnà manus fungi debenti, dicti. Si is ea pecunia, quæ in iudicium venit in litibus, sacramentum à sacro. Qui petebat, & qui inficiabatur, de aliis rebus, vtriq; quingentos æris ad pontem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero assium. Qui iudicio vicerat, suum sacramentum à sacro auferebat, victi ad ærarium redibat. Tributum dictum

à tri-
  1. al. Prædia primùm à præda, quod o.r.q.f. cõcessum sit: Datũ, quòd redd.
  2. al. ἀντιμῶ, al. ἀντίτιμον.