Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/75

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
71
QVARTVS.
à tribubus, quòd ea pecunia, quæ populo imperata erat, tributim à singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quę adsignata erat, attributũ dictum. Ab eo quoq; quibus attributa erat ea pecunia, vt militi reddant, tribuni ærarij dicti. Id, quod attributum erat æs militare: hoc est, quod ait Plautus: Cedit miles, æs petit: & hinc dicũtur milites ærarij, ab ære, quòd stipendia facerent. Hoc ipsum stipendium ab stipe dictum, quòd æs quoq; stipem dicebãt. Nam quòd asses libras pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cælla stipabant, id est, componebant, quo minus loci occuparet: à stipando stipem dicere cœperunt. Stipa à stœpe fortasse Græco vocabulo. Id apparet, Ful. Vrsin. à ϛοιβάζειν. al. stipare à ϛείβειν. quòd vt tum institutum, etiam nunc diis cùm thesauris asses dant, stipem dicunt: & qui pecuniam alligat, stipulari & restipulari. Militis stipendia ideo, quòd eam stipem pendebant. Ab eo Ennius scribit: Pœni stipendia pendunt. Ab eodem pendendo dispensator: & in tabulis scribimus expẽsum: & inde prima pensio, & sic secunda, aut quæ alia: & dispendiũ ideo, quòd in dispendẽdo solet minus fieri. Compendium, quod cùm copenditur, vna sit. A quo quod in sortem
acce-
E 4