Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
72
LIBER

accedebat, impendium appellatum: quæ cùm accederet ad sortem, ex vsu vsura dicta, vt sors, quòd suum fit. Per trutinam solui solitum, vestigium etiam nunc manet in æde Saturni, quòd ea etiam nunc propter pensuram, trutinam habet positam. Ab ære aerarium appellatum. Advocabula, ea, quæ & loca, & ea, quæ in locis sunt, quæ pertinere sumus rati, satis arbitror dicta: quod neq; parum multa sunt aperta, neq; si amplius velimus, volumen patietur. Quare in proximo, vt in primo libro dixi, quod sequitur de temporibus dicam.

Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605 (page 76 crop).jpg
M. TE-