Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/80

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
76
LIBER
Inter vesperuginem, & iubar dicta nox intempesta, vt in Bruto Cassij, quod dicit Lucretia: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempestam Aelius dicebat, cùm tempus agendi est nullum, quod alij concubium appellarunt, quòd fere omnes tũc cubarẽt: alij ab eo quod sileretur, silentium noctis, quod idem Plautus, conticinium. Scribit enim: Videbimus, factum volo, i, redito conticinio.Primus motus pag. priore. Alter motus solis est, quo mouetur à bruma ad solstitium. Dicta bruma, quòd breuissimus tunc dies est. Solstitium, quod sol eo die sistere videatur, aut quòd ad nos versus, proximũ est solstitium. Cùm venit in medium spatium inter brumam & solstitium, quòd dies æquus sit, ac nox, æquinoctium dictum. Tempus à bruma ad brumam dum Sol redit: vocatur annus, quòd vt paruuli circuli, anuli, sic magni dicebantur, ani: vnde annus. Huius temporis pars prima hiemps, quod tum multi himbres: hinc hibernacula, hibernũ: vel quòd tum anima, quæ flatur, omnium apparet, ab hiatu hiemps. Tempus secundum, ver, quòd tum viuere incipiunt virguita, ac vertere tempus anni: nisi quod Iones dicunt βῆρ. Tertium, ab æstu, æstas. Hinc æstiuum, nisi forte à Græco αἴθεθαι. Quar-
tum