Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
QVARTUS.

tum autumnus. Multa desvnt. ab sole: sic mensis à lunæ motu dictus, dum ab sole profecta, rursus redit ad eum. luna, quòd Græci olim dicta μήνη: vnde illorum μῆνες, ab eo nostri menses. A mensibus intermestris dicta: quòd putabant inter prioris senescentis extremos dies, & nouam lunam esse diem, quem diligentius Attici ἔνην καί νέαν appellarunt, ab eo, quòd ea die potest videri extrema & prima luna. Lustrum nominatum tempus quinquennale, à luendo; hoc est, soluendo, quòd quinto quoque anno vectigalia & vltrò tributa per censores persoluebantur. Seculum spatium annorum centum vocarunt: dictum à sene, quòd longissimum spatium senescendorũ hominum id putarunt. A Euum, ab ætate omnium annorum: hinc æuiternum, quod factum est æternum quod Græci αἰώνιον. Id ait Chrysippus esse αὶῶνα: ab eo Plautus: Non omnis ætas ad perdiscendum sat est. Hinc poëtæ, æterna templa cæli. Ad cæli naturali discrimina ciuilia vocabula dierum accesserunt. Dicam prius, qui deorum caussa, tum qui hominũ, sint instituti dies. Agonales, per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab agone, eo quòd interrogatur princeps ciuitatis, & princeps gregis

immo-