Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
78
LIBER

immolatur. Carmentalia nominãtur, quod sacra tum, & feriæ Carmentis. Lupercalia dicta, quòd in Lupercali, Luperci sacra faciunt. Rex cùm ferias menstruas Nonis Februariis edicit, hunc diem februatum appellat. Februum Sabini purgamentum, & id in sacris nostris verbũ. Nam & Lupercalia februatio, vt in Antiquitatum libris demonstraui. Quirinalia à Quirino, quòd ei deo feriæ, & eorum hominum qui Fornacalibus suis non fuerunt feriati. Feralia ab inferiis, & ferendo: quod ferunt tum epulas ad sepulcrum, quibus ius ibi parentare. Terminalia, quod is dies anni extremus constitutus. Duodecimus enim mensis fuit Februarius, & cùm intercalatur, inferiores quinque dies duodecimo demuntur mense.

[1]Equiria, ab equorum cursu. Eo enim die ludis currunt equi in campo Martio. Liberalia dicta, quòd pertotum oppidum eo die sedent sacerdotes Liberi, hedera coronatæ anus, cùm libis & foculo pio ture sacrificantes. In libris Saliorum, quorum cognomen Agonensium, forsitan hic dies ideo appellatur potius Agonia. Quinquatrus hic dies cinus à nominis errore obseruatur proinde, vt sint quinque, dictus vt ab Tusculanis post diem sextum

Idus
  1. al. V. C. Ecuria.