Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
LIBER

quòd tibicines tum feriati per vrbem vagantur, & conueniunt ædem Mineruæ. Dies Fortis Fortunæ appellatus ab Seruio Tullio rege, quòd is fanum Fortis Fortunæ secundum Tiberim extra vrbem Romam dedicauit Iunio mense. Dies Populisugia videtur nominatus, quòd eo die repentè tumultu fugerit populus: non multò enim post hic dies, quàm decessus Gallorum ex vrbe: & qui tum sub vrbe populi, vt Ficuleates, ac Fidenates, & finitimi alij contra nos coniurarunt. Aliquot huius vestigia in sacris apparent. De quibus rebus Antiquitatum libri plura referunt. Nonæ Caprotinæ, quòd eo die in Latio Iunoni Caprotinę mulieres sacrificant, & sub caprifico faciunt, & è caprifico adhibent[1] virgam. Cur hoc? toga prætexta data eis.

Desvnt aliqva. Apollinaribus ludis docui populum. Neptunalia, à Neptuno. Eius enim dei feriæ. Furinalia, à Furina, quod ei deæ feriæ publicæ dies is, cuius deæ honos apud antiquos. Nam ei sacra instituta annua, & flamen adtributus: nũc vix nomen notum paucis. Portumnalia, dicta à Portumno, cui eo die ædes in portu Tiberino facta, & ferię isnstitutæ. Vinalia Rustica dicuntur ante diem duodecimum Kalendas Septembris:

quòd
  1. Ful. Vrsin. ex Macrob. Lac, legendum putabat.