Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
QVINTUS.

quòd tum Veneri dedicata ædis, & horti eius tutelæ adsignantur, ac tum sunt feriati olitores. Consualia dicta à Conso, quòd tùm feriæ publicæ ei deo, & in circo ad aram eius ab sacerdotibus fiũt ludi illi, quibus virgines Sabinæ rapte. Volcanalia, à Volcano, quòd ei tùm feriæ, & quòd eo die populus pro se in ignem animalia mittit. Opeconsiua dies ab dea Opeconsiua, cuius in regia sacrarium: quòd ideo actum, vt eò, præter virgines Vestales, & sacerdotem publicum introeat nemo. Is cùm eat, suffibulum haud habeat tritum: id dicitur à suffiendo, vt subligaculum. Vortumnalia à Vortumno, cuius feriæ Octobri mense. Meditrinalia, dies dictus à medẽdo, quòd, vt Flaccus flamen Martialis dicebat, hoc die solitum vinum nouum & vetus libari, & degustari medicamenti caussa. Quod facere solent etiam nũc multi, cùm dicant, Nouum vetus vinum bibo: nouo, veteri morbo medeor. Fontanalia à fonte, quòd is dies feriæ eius: ab eo autem tum, & in fontes coronas iaciunt, & puteos coronant. Armilustrium, ab eo quòd in armi lustro armati sacra faciũt, nisi locus potius dictus ab his: sed quòd de his prius, id ab ludendo, aut lustro est, quod circumibant ludentes an-

cili-
F