Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
QVINTUS.

tiuæ feriæ dies is, qui à pontificibus dictus, appellatus à semente, quòd sationis cauffa susceptæ. Paganicæ eiusdem agriculturæ cauffa susceptæ, vt haberent in agris omnis pagus: vnde paganicæ dictæ sunt. Præterea feriæ conceptiuæ, quæ non sunt annales, vt hæ, qua dicuntur sine proprio vocabulo, aut cum perspicuo, vt Nouendialis sunt. De his diebus satis nunc iam, qui hominũ cauffa cõstituti, videamus. Primi dies mensium nominati Kalendæ, ab eo quòd his diebus kalentur eius mensis Nonæ pontificibus, quintanæ an septimanæ sint futuræ, in capitolio, in curia Kalabra, sic dictæ, Quinque, kalo luno[1] Couella: Septem, kalo Iuno Couella. Nonę appellatæ, aut quòd ante diem nonum Idus semper, aut quòd vt nouus annus Kalendæ Ianuariæ ab nouo sole appellatæ, ita nouus mensis, à noua luna Nonæ. Eodem die enim in vrbem ab agris ad regem conueniebat populus. Harum rerum vestigia apparent in sacris Nonalibus in arce, quòd tunc ferias primas menstruas, quæ futuræ sint eo mense, rex edicit populo. Idus ab eo quod Tusci Itus, vel potius quod Sabini Idus dicunt. Dies postridie Kalendas, Nonas, Idus, appellati atri, quòd per eos dies nihil noui inciperẽt.

Dies
F 2
  1. Sic V. C. à cauo, id est, calesti. Aristoteles Lunam κοίλην rectam & αμφίκυρτον appellat. Ful. Vrsin.