Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
85
QVINTUS.

stercus euerritur, & per capitolinum cliuũ in locum desertur certum. Dies Alliensis, ab Allia fluuio dictus. Nam ibi exercitu nostro fugato, Galli obsederunt Romam. Quod ad singulorum dierũ vocabula pertinet, dixi.

Mensium nomina sunt aperta ferè, si à Martio, vt antiqui instituerunt, numeres. Nam primus à Marte, secundus, vt Fuluius scribit, & Iunius à Venere, quod ea sit Ἀφροδίτη, cuius nomen ego, antiquis literis quod nusquam inueni, magis puto dictum, quòd ver omnia aperit, Aprilem. Tertius à maioribus, Maius, Quartus a iunioribus, Iunius. Dehinc quintus, Quintilis, & sic deinceps vsque ad Decembrem à numero. Ad hos qui additi, prior à principe deo, Ianuarius appellatus. Posterior, vt iidem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quòd tum his parentetur. Ego magis arbitror Februarium à die februato, quòd tum februatur populus, id est, lupercis nudis lustratur antiquuũ oppidum Palatinum, gregibus cinctum.

Qvod ad temporum vocabula attinet, hactenus sit satis dictum. Nunc quod ad eas res attinet, quæ in tempore aliquo fieri anima duerterim, dicam: vt hæc sunt, Legigisti currens, ludens. De queis duo prædi-

cere
F 3