Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
86
LIBER
cere volo, quanta sit multitudo eorum, & quæ sint obscuriora, quàm alia. Cùm verborum declinantium genera sint quatuor: vnum, quod tempora adsignificat, neque habet casus, vt ab lego legis: alterum, quod casus habet, neque tempora adsignificat, vt ab lego lectio, & lector: tertium, quod habet vtrumque, & tempora, & casus, vt ab lego legens, lecturus: quartum, quod neutrum habet, vt ab lego lectè, ac lectissimè. Horum verborum si primigenia sunt ad mille, vt Cosconius scribit, ex eorum declinationibus verborum discrimina quingenta millia esse possunt: ideo, quia singulis verbis primigeniis circiter quingentæ species declinationibus fiunt. Primigenia dicuntur verba, vt lego, scribo, sto, sedeo, & cetera, quæ non sunt ab alio verbo, sed suas habent radices. Contrà verba declinata sunt, quæ ab aliquo oriuntur, vt ab lego legis, legit, legam, & sic itidẽ hinc permulta. Quare si quis primigeniorum verborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentûm millium simplicium verborũ caussas aperuerit. al. Ille tamen. Non minus tamen, qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de origine verborum, cùm, vnde nata sint principio, sint pauca: quæ inde nata sunt, innu-
mera.