Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
92
LIBER

si: hinc fama, & famosi. Ab eodem falli, sed & falsum, & fallacia: quæ propterea quòd fando quem decipit, ac contra quàm dixit, facit. Itaq; si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralatitio, vt à pede nostro, pes lecti, ac pes betæ. Hinc etiam famigerabile, & sic composititia alia item, vt declinata multa, in quo & fatuus & fatue. Loqui ab loco dictum, quòd qui primò discit iam fari, & vocabula, & reliqua verba dicit antè, quã suo quidq; loco dicere potest. Hunc Chrysippus negat loqui, sed vt loqui: vt imago hominis, sic in coruis, cornicibus, pueris primitus incipiẽtibus fari, verba nõ esse verba, quòd nõ loquantur. Igitur is loquitur qui suo loco quodq; verbum sciens ponit: & istum prolocutũ dicimus, cùm in animo quod habuit, extulit loquẽdo. Hinc etiam dicuntur eloqui, ac reloqui in fanis Sabinis è cella dei, qui eloquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimiũ loqueretur. Hinc eloquens, qui copiose loquitur. Hinc colloquium, cùm veniunt in vnum locum loquendi caussa. Hinc ad locutum mulieres ire aiunt, cùm eunt ad aliquam locutum cõsolandi caussa. Hinc quidam loquelam dixerunt verbum, quod in loquendo efferimus. Concinnè loqui dictum, à concinno,

vbi