Haec pagina emendata et bis lecta est
IV
Quis est hic? Hic est pater Carolī et Mariae. Nunc est Carolus laetus. Maria quoque est laeta. Cūr sunt puer et puella laetī nunc? Haec est causa: laetī sunt quod pāter est in casā. Pater Carolī et Mariae est nauta. Agricola nōn est.
In agrō nōn labōrat. Magister nōn est et in scholā nōn labōrat. In terrā nōn labōrat. Hic nauta est magnus et bonus. Fāma nōn est magna et fortūna est parva. Patria nautae nōn est īnsula, Cuba. Nōn est Britannia, Hibernia, Italia. America est patria nautae et nauta patriam amat. Pater fīlium et fīliam amat. Iūliam quoque amat, et laetus est quod nunc est in casā. Iūlia quoque est laeta quod nautam amat.