Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Suntne puer et puella nunc in casā? Nunc in casā nōn sunt. Ubi sunt? Hī discipulī sunt in scholā. Magistra quoque est in scholā. Schola est nova et pulchra. Fāma nōn est magna quod nōn est antīqua. Maria et Carolus in scholā esse nōn cupiunt. Haec est causa: hī discipulī in casā esse cupiunt quod pater est in casā. In scholā novā labōrāre nōn cupiunt, sed nunc labōrant. Magistra quoque labōrat.

Nunc discipulī et magistra nōn sunt in scholā. Ubi sunt? In viā longā et pulchrā sunt. Fīlius et fīlia nautae quoque sunt in viā et laetī sunt. Haec est epistula. Carolus epistulam habet. Carolus epistulam in viā portat. Epistula magistrae est. In epistulā sunt haec: “Hic puer, Carolus, in scholā nōn labōrat. In casā ubi est pater esse cupit.” Pater intellegit. Fīlius patrem cupit. Laetus est nauta quod fīlium et fīliam in casā esse cupit. Pater laetus est quod intellegit.

Nunc Iūlia labōrat. Cēnam parat. Carolus, fīlius bonus, labōrāre cupit. Māter est laeta quod fīlius labōrāre cupit. Iūlia cēnam bonam parat quod pater cēnam bonam cupit.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr nunc sunt Carolus et Maria laetī?
  2. Estne pater puerī et puellae agricola?
  3. Ubi pater labōrat?
  4. Quālis schola est schola Carolī et Mariae?
  5. Cūr Carolus epistulam portat?
  6. Intellegitne pater epistulam?