Jump to content

Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Cassius: Agricola bonus est pater meus. Agrum parat et in agrō labōrat. Interdum in agrō labōrō. Aquam portō et labōrō. Ager est magnus et longus. Pater est laetus quod fīlius in agrō labōrāre cupit. Interdum pecūniam habeō quod in agrō labōrō. Pecūniam habēre cupiō.

Magistra: Amīcum bonum habeō quoque. Poēta est. Italus est. Magnam pecūniam nōn habet. Fāma nōn est magna, sed bene scrībit. Amīcum meum nōn saepe videō. Epistulās scrībō et poēta epistulās scrībit. Hās epistulās laudō. Habēsne amīcās, Maria?

Maria: Ita, multās habeō.

Magistra: Estne vīta nautae perīculōsa?

Carolus: Nōn semper est. Interdum est. Vītam nautae laudō.


Nunc cēna in casīs est parāta et discipulī nōn labōrant. In casīs sunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Ubi nunc discipulī labōrant?
  2. Cūr pater Carolī nōn semper in Americā labōrat?
  3. Videtne nauta multās terrās?
  4. Quī sunt incolae Americae? Britanniae? Hiberniae?
  5. Quis est Cassius?
  6. Ubi Cassius interdum labōrat?
  7. Cūr est vīta nautae perīculōsa?