Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

et tēcta magna et multōs virōs et fēminās spectāre cupiunt. Cum in viā stant, Maria dōna multa et pulchra in fenestrīs magnīs videt. Maria saltat quod est laeta. Dōna habēre cupit, sed magnam pecūniam nōn habet.

Diū in oppidō māter et fīlius et fīlia manent. Cum vesper est, ad casam properant. In viā māter hoc dīcit: “Hodiē tū, Carole, puer bonus in oppidō erās. Hoc est praemium.” Carolus est laetus et saltat. Quid est praemium? Praemium est pecūnia.

Māter hoc quoque dīcit: “Hodiē tū quoque, Maria, puella bona erās. Tibi quoque praemium dō.” Quid est praemium puellae? Hoc praemium est pictūra magna et pulchra. Puella est laeta et saltat. Puer et puella “Tibi, māter, grātiās magnās agimus,” respondent.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quid herī Carolus et Maria faciēbant?
  2. Cūr erant tabernācula in silvā?
  3. Quid puer et puella in oppidō vidēbant?
  4. Quid erat praemium Mariae?
  5. Quid māter Carolō dabat?
  6. Cūr māter haec praemia dabat?