Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dat. Virī ab hōc equō nōn timentur, sed puerī nōn sunt grātī. Duo equī frūmentum cupiunt. Nunc mīles et nauta et agricola cēnam edunt. Post cēnam miles et nauta ad domum nautae eunt.

Cum hiems est, mīles domī est. In Italiā habitat. Tum Carolus colloquium mīlitis et patris nōn audit sed epistulās mīlitis legit et laetus est. Italiam vidēre cupit.

“Vitam mīlitis laudō,” inquit puer.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr herī pater domī manēbat?
  2. Quae sunt arma mīlitis?
  3. Dē quibus mīles nārrābat? (Multa nārrā.)
  4. Quid mīles laudat?
  5. Timetne miles ūnum malum equum agricolae?
  6. Cūr?