Haec pagina emendata est
XV
Hodiē Carolus et Cassius et Maria et Helena in casā nautae manent. Fābulās legunt et pictūrās spectant. In ūnā pictūrā sunt trēs puerī Rōmānī quōs Carolus et Cassius maximē laudant. Ā sinistrā est prīmus puer, Marius nōmine. Manlius est nōmen secundī puerī quī est puer medius quoque. Ā dextrā est tertiūs quī est parvus. Hic est Lūcius. Nunc Cassius fābulam legit. Carolus et puellae audiunt.
“Hī trēs puerī mīlitēs esse cupiunt, sed nōn sunt magnī. Numquam in bellō fuērunt, sed patrēs puerōrum multīs in bellīs fuērunt. Marius quattuor frātrēs qui in bellō pugnā-