bant habet. Lūcius est fīlius ducis bonī. Rōmānī antīquī bellum et arma et tēla laudant. Hieme nōn pugnant sed aestāte vīta mīlitum est saepe perīculōsa. Interdum mīlitēs sunt aegrī et dēfessī. Saepe domōs vidēre cupiunt.
“Quid prīmus puer, Marius, facit? Marius est dux mīlitum quī iaculum longum sed nōn lātum portat. In eius capite est galea. Scūtō tegitur. Ā sinistrā est gladius eius. Manlius quoque arma et tēla portat. Scūtum et pīlum habet. Lūcius est sagittārius et sagittās capit. Animal nigrum quod post puerōs stat est equus ducis. Mox equus ducem ad hortum ubi sunt castra portābit. Mox erit bellum magnum.”
Haec fābula est grāta puerīs, Carolō et Cassiō, quī mox ad stabulum agricolae eunt. Mox cum equō et armīs et telīs ad hortūm eunt. Ibi sunt mīlitēs sed nūllum perīculum est.
“Nunc, mīlitēs,” inquit dux, Cassius, “est perīculum magnum. Cōnsilium bonum habeō. Cōnsiliun meum mōnstrāre cupiō.”
Maria et Helena eās fābulās nōn laudant. Nunc eae nōn sunt mīlitēs sed fēminae. Casum cūrant et cēnam parvam quae est nunc in mēnsā parant. Sōlae in casā cēnam edunt.
- Qui sunt Lūcius, Marius, Manlius?
- Ubi hi trēs pucri stant?
- Cūr hi pucri arma portant?
- Quac arma sunt hacc?
- Quid mox puerī facient?
- Cūr puerI mīlităs esse cupiunt?