Jump to content

Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est

flūmen sunt aedificia grāta. “Illud flūmen,” inquit Maria, “mihi erit grātum.”

Carolus vītam nautae esse bonam putat et diū cum nautīs colloquium habet. Māter aegra diū fuit. Iterum terram vidēre cupit. Oculī sunt dēfessī quod māter semper aquam spectat. Māter nōn est nauta bonus. Timida quoque est.

“Paene,” inquit Maria, “terram videō, sed ibi nūllōs amīcōs vidēbō. Sine amīcīs nōn laeta erō.” Tum Maria paene lacrimat, sed nōn lacrimat.

Carolus respondet, “Puellae semper lacrimant. Amīcōs nōn dēsīderō. Multās et novās terrās vīsitābō, et hoc est satis.”

Subitō aliquis clāmat. “Ecce! Ecce!” inquit. “Terra est! Est Britannia!” Omnēs parātī esse iubentur et mox Carolus et Maria in terrā novā stant. Quam laetī sunt omnēs!

ANSWER IN ENGLISH
  1. Ubi nunc sunt Carolus Mariaque?
  2. Dē quibus rēbus puer puellaque legēbant?
  3. Cūr erat Rōma valida?
  4. Cūr erant Britannī īrātī?
  5. Cūr māter nōn est laeta?
  6. Cūr Maria paene lacrimat?
  7. Quid aliquis clāmat?