nōn est semper facilis, nam rēx nōn est homō liber. Labor eius quoque nōn est facilis. Servus populī Rōmānī est. Servī numquam hominēs līberī sunt. Hic rēx in populum Rōmānum animō bonō est. Dūrus et saevus nōn est. Populō Rōmānō magnā cum cūrā imperat. Populus, igitur, rēgem laudat.
Interdum prope flūmen Tiberim, quod per urbem fluit, hī trēs amīcī errant. Poēta fābulās nārrat: “Ōlim trāns flūmen hostēs Rōmānōrum quibuscum Rōmānī saepe in bellīs pugnābant habitābant. Posteā Rōmānī eōs superāvērunt. Fugam eōrum memoriā tenēre semper est grātum.” Dē ānseribus quoque, quī mīlitēs convocābant et Rōmam servābant, poēta nārrat. Semper Rōmānī hōs ānserēs laudant. Nunc poēta et eius amīcī prope Tiberim stant. Ā tergō clāmor audītur.
“Aliquis clāmat,” inquit Carolus. Omnēs undique circumspectant.
“Rēx est! Rēx venit!” clāmat poēta. Undique hominēs properant. Carolus et poēta sine morā currunt, sed Maria sōla manet.
“Heu!” inquit puella. “Sōla sum et timida. Ubi sunt poēta et Carolus? Parva sum et rēgem nōn facile vidēbō.”
Equī rēgis sunt pulcherrimī. Mīlitēs prope rēgem ambulant. Gladiōs portant. Ā dextrā et ā sinistrā rēgis sunt mīlitēs. Ā tergō multī mīlitēs veniunt. Parātī sunt tēla conicere sī perīculum est. Clāmōrēs hominum sunt magnī. Puella parva lacrimat et frātrem vocat.
Carolus statim audit et mox manum sorōris tenet. Ubi Maria esse tūta reperta est, nōn lacrimat. In altō locō trēs stant et rēgem vident.
“In patriā vestrā nūllus rēx est, et populus sibi imperat. Estne hoc cōnsilium bonum?” rogat poēta.
“Ita,” respondet Carolus. “Ubī populus sibi imperat, laetior est.”
- Cūr Maria lacrimat?