Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
XXV

Paucts ante diebus Carolus et Maria rēgem vīdērunt. Mox iterum laetī erunt quod nāviculam poētae vidēre poterunt. Haec est in fūmine parvō sed nōn est prope Rōmam. Itaque hanc urbem relinquere necesse est. Post tempus longum Americānf flūmen parvum vident. Prope ripam fūminis est nāvicula, parva sed nōn angusta. Magna nāvis nōn est. Paucī ūnō tempore in nāviculā sedēre possunt. Sine morā omnēs viam relinquunt et ad ripam properant. Vesper est. Undique sunt rēs pulchrae. Ibi ānserēs natant et clāmōrēs eōrum audirī possunt. Aliō in locō sunt nāvēs. In mediō fūmine sunt saxa in quibus pauci puerī sedent. EI diū natāvērutit et nunc corpora eōrum sunt dēfessa. Homo quī in rīpā stat est pater ūnīus puerī. Omnēs puerōs convocat. Post tergum praemium habet. Quis hoc accipiet? Quamquam māter est timida, cum poētā, tamen, it. Carolus prope poētam manet et Maria ante frātrem sedet. Pater māterque in locō tūtō sedent. Nāvicula quae vinculis tenēbātur nunc est libera. Ripam relinquit et mox est in medio lūmine. Clāmōrēs hominum quī animālia convocant audiuntur. In summō colle homō casam aedificat. Nunc domum it. Poēta fābulās de Rōmā nārrat. Dē Horātiō, duce forti, qui etiam sōlus hostēs oppugnābat, nărrat. Is hostēs superāvit. Posteā in Tiberim sē iēcit et ad ripam tūtō natāvit. Itaque urbs erat lIbera. Puerī Rōmāni bene natāre poterant et corpora valida habēbant. Subitō undique sunt saxa. Via, quae inter saxa est, angusta et perīculōsa est. Poēta omnia dē nāviculis fūminibusque intellegit. Māter, tamen, perīculum timet et in ripā esse cupit. Nunc inter saxa nāvicula nōn tam celeriter sē movet.