Carolus et Maria in Hispāniā sunt. Ibi nūllōs amīcōs habent neque linguam Hispāniae intellegunt. Multa et nōta loca huius terrae tamen vidēre cupiunt. Iam laetitiam magnam sentiunt quod terra est tam pulchra. Ubique in arboribus sunt avēs. Caelum est semper clārum. Multa oppida parvs inter collēs cēlantur. In hīs oppidīs Americānī manēre cupiunt quod ibi quiētem capere possunt. In oppidis magnis hominēs semper properant. Semper excitātī sunt.
Ōlim Hispānia rēgēs habēbat. Interdum rēgēs in urbe nōn manēbant, sed rūrī habitābant. Saepe tēctum quod rūri erat magnum erat. Circum tēctum erat mūrus altus. Hodiē Carolus et eius pater in viā prope mūrum ambulant. Portae sunt spertae, per quās pater fīliusque hortum et tēctum inter arborēs vident.
"Antīquis temporibus,” inquit pater, “militēs circum iānuam stābant.”
"Cūr hoc fēcērunt?” rogat Carolus.
"Sīc ef rēgēs ā perīculō rapiēbant,” respondet pater.
"Saepe rēgēs inimīcōs quī eōs etiam necāre audēbant habēbant. Saepe pictūrās in quibus erant pīla quae pauci ex militibus portābant vīdi. Galeās et gladiōs quoque portābant. Haec erant arma splendida. Signa in quibus erant figūrae avium aut animālium portābantur. Tū exempla bona hōrum signōrum antīquōrum Rōōmae vidisti. Militēs Rōmānf quoque signs in proelis portābant. Sic in mediō proeliō militēs loca sua nōscēbant.'")
Nox iam appropinquat et lūx diei post collēs cēlātur. Ex eummō colle nauta et fīlius eius nūbēs spectant. Omnēs rēs nātūrā silent, quod tempus paene est hominēs animāliaque