Aestīte Cassius domi est et cum patre in agrīs labōrat. Domō nōn saepe abest quod in agris multās rēs facere necesse est. Si puer abest, pater sōlus labōrat. Aestūte, igitur, Cassius amīcōs nōn saepe videt. Herī pater hoc dixit:Tū, mi fīli, bene labōrāvistī et praemium tibi dabō. Per tōtum diem nōn necesse est labōrāre. Si ita cupis, ad oppidum i.” Hoc cōnsilium erat grātum puerō. Posteā eōdem diē Cassius oppidō appropinquāvit. Deinde in aedificium magnum vēnit. Ibi virī et fēminae pictūrās spectāvērunt. Ante Cassium in pictūrīs erant mīlitēs qui multās rēs faciēbant. Imperātor, Ialius appellātus, erat vir magnae virtūtis. Multōs mīlitēs dūcēbat. Ante imperātōrem erat legiō magna quae tria milia militum babēbat. Militēs arma et signum portābant et hostēs vincere parāti erant. Dux imperābat et legio in duās partēs divisa est. Alia ad dextram iter faciēbat, alia ad sinistram. Trāns flūmen alii mīlitēs castra sub monte ulteriōre, locō idōneō, pōnēbant. Imperātor illus legiōnis nōn erat īdem. Ille imperātor erat hostis. Primus imperātor ipse mīlitēs dē perīculō monēbat. Deinde legiōnem ad hostēs dūxit. Proelium erat dūrum et inīquumn quod magna erat legio primī im- perātōris. Undique erat nix alta quod erat hiems. Per nivem altam iter facere nōn est facile. Hostēs legiōnem parvam habēbant. Ex duōbus milibus mīlitum circiter mille mīlitēs necāti sunt. Magna erat praeda. Reliqui hostēs, qui nōn vulnerāti sunt, per silvās collēsque properābant. Fuga eōrum erat grāta legiōni magnae. In proeliō hostēs victī sunt. Post proelium imperātor magnae legiōnis, “0 mīlitēs,” inquit, auxiliō ipsōrum deōrum et virtūte vestrā vīcimus. Eādem virtūte gentem nostram per omnēs terrās nōtam faciēmu8.