Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
XXXV

Fuistisne umquam Rōmae? Scītisne multās rēs dē rē pūblicā Rōmānā? Pauca dē hīs omnibus Maria in scholā discit. Nunc in grāmine iacet. Umbra arboris est grāta quod est aestās. Ex librō haec legit: Primō rēgōs Rōmam regēbant. Postcā Rōma duōs cōnsulēs habēbat. Ei rem pūblicam regēbant. Cōnsul erat prīmus magistrītus Rōmae et multa officia habēbat. Cōnsulēs haec officia numquam neglegēbant nisi perfidi erant. Multī cōnsulēs erant virī magnae virtūtis. Bella cum hostibus terrā marique gerēbant. Alii pācem petēbant. His temporibus Rōmae sonitus armōrum atque pedum mlitum nōn auditbātur. relix erat ris pūblica, ut saepe dīcitur, cuius cōnsul pāccm petēbat. Si umquam rēs pūblica ab bostibus in bellō premēbātur, cōnsulēs erant imperātōrūs excrcitūs et summum imperium habēbant. Alius magistrātus rei pūblicae Rōmānae erat quacstor. Nōn erat prīmus magistrātus et eius officia nōn erant tanta. Ūnum ex officiis quacstōris erat pecūniās pūblicās servāre. Olim, ubi urbs ā civibus malīs premēbātur, cōnsul urbem vigilibus atque militibus mūnīvit. Illō tempore nequc somnus civium bonōrum ncque vitae magistrītuum erant tūtae. Sub umbrā noctis pauci qui cum nccūre volēbant ad tēctum cōnsulis prōcōdēbant. Cōnsul sē atque urbem diligenter dēfendit. Fēlix erat Rōma quse & tantō perīculō ā cōnsule servāta cst. Maria linguam Latinam discere cupit quod haec est lingua huius gentis maximae. “Ipsa quae cōnsul dixit legere po- terō,” inquit puella. “Cōnsulem qui tantum perīculum ex urbe expulit semper memoriā tenēbō.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. In quo loco Maris nune librum suum legit?
  2. Quae officia cōnsul habēbat?
  3. Quid erat ūnum officium quaestōris?
  4. Nărră dē ūnō cōnsule quī urbem ā perīculō servāvit?